"In Christi nomine, sit notum cunctis quod nos Petrus Dei gratia res Aragonum et comes Barchinonae
attendentes bona quae per studium et lobores domus et Fratrum Militiae Templi in cismarinios et
transmarinis partibus provenient fidei christianae bono animo et spontanea voluntate ob remedium
animae nostrae et parentum nostrorum damus concedimus et laudamus in perppetuum domino Deo et
ejus gloriosae Genitrici semper Virgini Mariae et dumui militiae Templi et vobis fratri Petro de Monteacuto
venerabili Magistro Militiae Templi in provincia et quibusdam partibus Ispaniae et Fratri Poncio
Menescalco comendatori de Mirabeto et Fratri Guillermo Castelli comendatori de Montisono et
Fratri G. de Monterrotundo comendatori de Gardein et Fratri Guidoni comendatori de Oscha et omnibus
aliis fratribus ejusdem domus Militiae praesentibus et futuris castrum et villam de Aschone cum omnibus
hominibus et feminis christianis judeis et mauris qui ibi sunt vel unquam erunt vel esse poterunt cum
omnibus terminis et pertenentiis suis heremis et populatis cum lesdis omnibus et pedagiis et aliis
omnibus quae ad praedictum castrum ac pertinere debent aliquo jure aliquo modo aliqua ratione vel
causa cum omnibus juribus quae in praedicto castro habemus vel nos aut praedeccessores nostri
unquam habuerimus vel acceperimus vel habere aut accipere beberimus ullo modo et cum omnibus
melioramentis quae ibidem facere poteritis ullo modo. Tali modo quod haec omnia habeatis teneatis
et possideatis integre et in pace et sine vinculo alicuius personae per vestrum alodium proprium
franchum et liberum quietum ingenum immunem ad omnes voluntates vestras inde perpetuo faciendas
sicut melius et plenius dici et intelligi potest et ad honorem Dei et comunem utilitatem vestri et
domus vestrae sine omni nostro nostrorumque retentu.
In commutatione, videlicet, et cambium illius quintae partis quam in Deimuz et Castelo Habib et Corvo
et Serrella eorumque terminis Dei gratia per nos noviter a sarracenis ablatis ex donatione felicis
recordationis avi nostri Raimundi comitis Barchinonae et confirmationis patris nostri bonae memoriae
Ildefonsi regis et nostra habere et accipere sine quaestione aliqua debeatis ut autem hoc magis firma
et secura remaneant semper sciendum quod in lesdis et pedaticis ejusdem castri de Aschone retinemus
nobis et successoribus nostris CC morabetinos accipiendos per manum vestram singulis annis in
Kalendas januaris per secula cuncta , unde statuimus firmiter imperpetuum mandantes per nos et
nostros ne praedictae lesdae aut pedagia unquam deinceps aqua vel terra mutari possint vel
transferri de termino de Aschone ad alium locum vel alibi accipi ullo modo, preterea continetur in
carta facta vobis a domino Ildefonso, patre nostro, super donatione de Aschone quod illud nobis nec
vendere nec dare nec pignorare possumus nec vos illud accipere aliquo istorum modorum .Nos vos
per nos et successores nostros non aliqua necessitate coacti vel tricumventi in aliquo set ob
remedium animae nostrae et utilitatem totius christianitatis libentes voluntarii hanc donationem
penitus continuamus mus et quantum ad hoc omni juri et in lege cononico vel consuetudini
scripstis et non scriptis renunciamus ex toto statuentes nec aliquid etiam appositum in carta
restitutionis de Dertursae facta vobis a nobis huic donationi aliquod vel vobis possit unquam super
hoc judicium generare. Confitemur etiam nos recipisse de bonis vestris in usos nostros evidentes et
necessarios V milia macemutinarum bonarum et jurifiarum ut hoc vobis et domui vestri firmiora
permaneant. Promittimus preterea per nos et successores nostros bona fide quod de hiis omnibus et
singulis erimus semper vobis et dumui vestrae boni auctores et fideles defensores quoslibet contra
ecclesiasticas secularesque personas de his ubicumque impedimentum vel quaestionem aliquam
movere vel suscitare aliquatenus atemptantes.
Nos itaque praefatus Magister et Fratres Militiae Templi per nos et domum nostram dimitamus et
definimus ex toto vobis domino Petro, rege Aragonum et vestris omnibus imperpetuum iamdictam
quintam partem quae in praenominatis castellis nos rationaliter contingebeat.
Datum Illerde X Kal. novembris per manum F...... notarii nostri anno Domini M CC X.
Quam in Daimuz et Castello habib nec commutere possimus
Signum Petri regis Aragonum et comitis Barchininae
- Testes huius rei sunt:Garsias Romei, alferiz,
Michael de Lusia, maiordomus Aragonum ,
Eximinus Cornelii,
Guillermus de Cerviline,
Guillermus de Petra Alta,
Arnaldus Alascone,
Assalitus de Gudal,
Artcorell,
Alto de Forces,
Bernardus de Portella,
Bernardus de Belloch, maiordomus Curiae,
Bernardus de Centelles,
Bernardus de Monteregali,
Raimundus de Galcerandi,
R. de Cervaria,
Raimundus de Castroveteri de Pallars,
Raimundus de Montegali.
Signm Columbi, domini Regis notarii.
Ego Terrarius, notarius domini Regis, hoc scribi feci mandato ipsius loco die et anno praefixis Quicumque
autem contra hoc privilegium confirmationis concessionis et constitutionis nostrae venire praesumpserit
cuiuscumque dignitatis, professionis vel conditionis fuerit iram nostram et indignationem se noverit et
insuper pro solo comptentu nostro a nobis mille aurearum pena sine aliquo remedio fecerit hoc privilegio
nihilominus in suae firmitate robore permanente."